- SALAMBO
- SALAMBOHesych. Σαλαμβὼ, ἡ Α᾿φροδίτη παρὰ Βαβυλωνίοις. Lamprid. in Heliogabalo c. 7. Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultûs exhibuit. Non tamen Syra haec appellatio, vel Babylonica, sed a Syromacedonibus imposita, cum Σαλάμβη et Σαλαμβὼ eiusdem sint originis, nempe a σάλος, uti docet Etymologus in his: Σαλαμβὰς, ἡ Δαίμων, παρὰ τὸ αἰεὶ περιφέρεςθαι, καὶ εν σάλῳ εἶναι, καὶ ὅτι περιέρχεται θρηνοῦσα τὸν Α῎δωνιν. Nic. Lloydius. Sic autem Venus, Alexandri mag. temporibus, vel deinceps, Syris et Babyloniis, dicta est, ob planctum, quô in sacris eius Adonidis mors deplorabatur, Quartam namque Venerem, Syriâ Tyroque conceptam, Astartem vocatam fuisse. et Adonidi nupsisse, tradit Cicer. de Nat. Deor. l. 3. Quod vero, quemadmodum Σαλάμβη, sic et Σαλαμβὼ, a Graeco σάλος i. e. salum veniat, docet Etymologicum magnum, sive vetus Auctor, quem Etymologus exscripist: ubi verba Latine sic habent: Salambas dicunt fenestras, quia sint in perpetuo motu (qui Graecis Σάλος) et Salambo Dea, quia cogitationes semper huc illuc circumagat, et curarum aest (qui Σάλος dicitur) fluctuet ac cum lamentis circumeat Adonidem. Ut et salaizein Anacreon dixit, pro lamentari: Agitat enim ac perturbat mentem talis in luctu ac planctu dolor. etc. Inde Salambonem exhibere, apud Lamprid. in Heliogabalo c. 7. Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultûs exhibuit, omen sibi faciens imminentis exitii: est Venerem imitari, dum Adonidem plangit ac luget. Salambo namque Veneris epi theton, Adonidem plangentis, ut dictum. Cuius luctus memoria, magnâ sollennitate quotannis revocabatur per Adonia, non solum in Graecia, sed etiam in Aegypto et Syria, aliisque regionibus Orientis, Vide Salmas. ad Lamprid. loc. cit. et supra ubi de Adonide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.